In illo tempore misit Merodach, filius Baladan, rex Babylonis, litteras et munera ad Ezechiam, petens, ut socius ejus esset et amicus. Nam eo tempore rex Medorum et rex Babyloniorum recesserant a monarchia Assyriorum sub Assarodach, ne essent sub eo; praecipua tamen causa legationis hujus creditur haec fuisse. Chaldaei vigebant in astronomia, nec poterant invenire, secundum artem suam, quare dies fere in duplum protensa fuerat, et tandem audierant hoc pro rege Hierosolymorum factum esse, et miserunt ad eum, ut sciscitarentur rei veritatem. Praeterea Chaldaei adorabant solem, et miserunt regi munera, ut honorarent hominem, quem honoraverat Deus eorum. Et laetatus est Ezechias in adventu eorum, et iterum elatus est in animo suo; nec fuit in domo sua, nec in omni potestate sua, quod non ostenderet eis, etiam domum aromatum; quam quidam tradunt, fuisse cellam aromatum in templo Domini, in quam inducere gentiles nefas erat; secundum Epiphanium vero, domus erat longissima, quam fecit Salomon, juxta descriptionem patris sui, contra orientem Sion, et fecit occulti aditus compositionem longe a civitate, qua deprehendi ab universo populo nequiverat, pluribus quoque sacerdotibus ignota erat, illicque rex posuit aurum, et aromata, quae adducta erant de Aethiopia. In ea post sepulcra regum, erant sepulcra pontificum, et postremo sepulcra prophetarum, hoc secretum David et Salomonis, Ezechias gentibus denudavit, et ossa paterna contaminavit ex praesentia profanorum. Et ab ipso die sterilis factus est. Porro cum abiissent legati, venit Isaias ad regem, et ait: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te. Qui cum indicasset ei, quod quaesierant, dixit Isaias: Haec dicit Dominus: Ecce dies venient, et auferentur in Babylonem omnia quae in domo tua sunt, et quae absconderant patres tui. Sed et de filiis tuis erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Hoc impletum esse fabulantur Hebraei in Daniele, et sociis ejus, qui cum Joacim filio Josiae capti sunt. Sed verius creditur eos eunuchos fuisse, non corpore, sed mente. Et respondit Ezechias: Bonus est sermo Domini. Sit pax et veritas in diebus meis. Et dormivit Ezechias cum patribus suis. Et celebravit exsequias ejus universus Juda, et sepelierunt eum super sepulcra filiorum David, id est eminentius sepulcrum caeteris fecerunt ei causa pietatis, quia coluit Deum. Ipse enim sic commendatur in libro Regum: Non fuit similis ei, neque ante eum, neque post eum de cunctis regibus Juda. In hoc excipitur David, quia nondum erat sub eo regnum Juda. Si quaeritur de Josia, dicimus quod Josias melior fuit eo; sed iste praeponitur ei in hoc, quod magnificatus est praeclaris bellorum titulis, et quod tria inaudita fecit Dominus pro eo, regressum solis, additionem annorum, stragem hostium per angelum.